Charter Document - 07011575

Charter Document - 07011575


Charter Number: 07011575
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio precentori Eboracensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum sicut venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus suis nobis literis intimavit dignitati precentorie que licet in Eboracensi ecclesia non modica reputetur hactenus tamen reditibus pauper extitit et exilis ecclesiam de Kirkeby Useburne de consensu et consilio capituli sui duxerit perpetuo adjungendam supplicans nobis ut quia eam non persone sed dignitati contulerat tibi recipiendi eandem licentiam largi remur nos ejus precibus annuentes ut eam recipere ac cum dignitate predictam ecclesiam de Wellewyk ac Eboracensem prebendam quas nunc obtinere dinosceris non obstante Constitutione Generalis Concilii valeas tenere auctoritate tibi presentium indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat [] Datum Laterani sexto idus Martii pontificatus nostri anno decimo