Charter Document - 07011566
Charter Number: | 07011566 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis decano et capitulo Eboracensi salutem et Apostolicam benedictionem Litere vestre nobis exhibite continebant quod cum thesauraria ecclesie vestre et archidiaconatus de Estriding uni persone consueverint assignari vos attendentes quod thesauraria ipsa continuam exigit residentiam archidiaconatu propter visitationis officium et alia que hujusmodi personatui sunt annexa contrarium requirente personatus ipsos propter evidentem utilitatem unanimi consilio divisistis statuentes ut diversis personis de cetero conferantur Verum quia ipsi thesaurarie incumbit tam in luminaribus quam in multis aliis Eboracensis ecclesie providere que subtractis sibi proventibus archidiaconatus predicti more solito exhibere ne posset quandam portionem possessionum et proventuum prebende de Shireburn tempore illo vacantis thesaurarie predicte concorditer contulistis de residuo ad augendum numerum fratrum duas facientes prebendas certis utrique possessionibus et proventibus assignatis unde nobis supplicastis instanter ut ordinationem hujusmodi Apostolico roborare munimine dignaremur Nos igitur precum vestrarum instantia inclinati ordinationem ipsam sicut sine pravitate ad utilitatem ecclesie provide facta est et in scriptis inde confectis plenius continetur auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum Ejus se noverit incursurum Datum Laterani ij kalendas Septembris pontificatus nostri anno tertio