Charter Document - 07011460

Charter Document - 07011460


Charter Number: 07011460
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (11 face)
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius [] venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi [] Promerente tue fidei puritate ac integritate devotionis quam ad nos et Romanam habes ecclesiam libenter tuis petitionibus quantum cum Deo possumus exauditionis gratiam impertimur Licet igitur ne quis plures ecclesias vel ecclesiasticas dignitates habeat sacri Concilii Constitutio interdicat tuam tamen volentes honorare personam et per honorem tibi exhibitum tuorum commoda procurari dispensandi cum magistro Roberto Haget clerico tuo rectore ecclesie de Bilton quod ecclesiam ipsam una cum thesauraria Eboracensi quas canonice asseritur assecutus licite valeat retinere Constitutione predicta non obstante liberam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem Dat Lugduni vi id Junii pontificatus nostri anno quarto