Charter Document - 07011199

Charter Document - 07011199


Charter Number: 07011199
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (17 dorse)
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius [] venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum interdum plus valeat gratia quam natura hi qui licet defectum natalium patiantur labem tamen quam a parentibus contraxerunt grata morum redemerunt honestate dispensationis sibi videntur gratiam promereri quare nos qui bene meritos cupimus invenire libenter eos hujusmodi nostre beneficentie munere prevenimus ut ad bene merendum etiam alios invitemus Hinc est quod dilecti filii Ph canonici Hereford supplicationibus annuentes qui sicut asseritur de soluto et soluta geniture maculam literarum scientia et placidis moribus satagit laudabiliter expiare fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatenus ejus meritis circumspectis super hujusmodi defectu cum ipso auctoritate nostra dispenses si eum dispensationis gratia videris non indignum Dat Perusii xvi kalendas Decembris pontificatus nostri anno secundo