Charter Document - 07010827

Charter Document - 07010827


Charter Number: 07010827
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1215 - 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis compositio facta pro bono pacis et concordie inter dominum Walterum de Gray archiepiscopum et Capitulum Sancti Petri Eboracense ex una parte et Johannem abbatem et conventum de Fontibus ex altera super controversia mota inter eos de nemore terris et pasturis de Warzhale et de Gillesmor scilicet quod idem abbas et conventus de Fontibus concesserunt et quietum clamaverunt predicto archiepiscopo et successoribus ejus quicquid continetur versus Thorneton tam in bosco quam in plano ex orientali parte vie que vocatur Brerersty videlicet de Haitebec quod est divisa inter Warzhale et Birnebem versus aquilonem usque ad Grucosic Et sic per Grucosyc usque in Buterdene ita tamen quod predicta via communis et libera remanebit utrique parti ad cariagia facienda et averia ducenda et ad alia necessaria sine impedimento sed ultra predictam viam versus Thorneton nihil juris de cetero sibi vindicare poterunt dicti abbas et conventus Predictus vero archiepiscopus et capitulum Eboracense concesserunt et presentis scripti testimonio prefatis monachis in puram et perpetuam elemosinam confirmaverunt totum residuum de Warzhale cum omnibus pertinentiis suis tam in bosco quam in plano ex occidentali parte predicte vie scilicet de Haithebec usque Grucocsyc et sic per Grucocsyc usque in Buterdene per plenarias divisas suas sicut carte bone memorie Turstini et Henrici Eboracensium archiepiscoporum et Roberti de Sartis quas inde habent testantur ad includendam et faciendum inde quicquid voluerint sicut de propria et perpetua elemosina possessione sua sopitis omnibus retroactis querelis et controversiis motis inter eos vel antecessores suos super possessione vel proprietate de Warzhale Et ut hec compositio rata sit in posterum et perpetuam habeat firmitatem utriusque partis sigillis roboratur His testibus Hamone decano Willelmo archidiacono Richemund Sampsone archidiacono Eboracensi magistro Petro de Shirburn preposito Beverlaci magistro Waltero de Wisbec magistro Johanne Romano magistro Ric Cornubiensi magistro Gaufrido de Norwiz Laurentio de Wilton magistro Roberto Talebot Rogero decano de Ledeston Henrico filio Simonis Rogero Mauleverer Willelmo Wart et aliis pluribus