Charter Document - 07010826

Charter Document - 07010826


Charter Number: 07010826
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod nos Abbas et Conventus Sancti Petri Gloucestre anno ab incarnatione Domini millesimo cc octavo decimo assignavimus venerabili domino Waltero de terram Gray Eboracensi archiepiscopo et successoribus suis inperpetuum terram quam Hoy tenet de feodo nostro pro sex denariis Item terram quam Bernardus Faber tenuit de feodo nostro pro septem denarii Item terram quam Willelmus Salinarius tenuit de feodo nostro pro duodecim denarii Item terram que fuit Gricie ante portam abbathie pro duodecim denarii Item terram quam Petrus Burgensis tenuit de feodo nostro pro duodecim denarii Item terram quam Benedictus bucharius tenuit de feodo pro sex denarii Item terram quam Philippus filius Ankell tenuit de feodo nostro pro uno obolo Has autem predictas terras dedimus et concessimus predicto archiepiscopo et successoribus suis et presenti carta confirmavimus cum langabulo et sectis et omnibus aliis consuetudinibus sine aliquo retene mento in escambio langabulorum et sectarum de terris subscriptis quas idem archiepiscopus nobis concessit ad claudendum muro et ampliandum septum curie et abbatie nostre versus murum ville Gloucestre qui est ad aquilonem juxta prioratum Sancti Osewaldi videlicet pro secta et langabulo septem denarii et unius oboli de terra que fuit Willelmi Russell Item pro secta et langabulo duodecim denarii de terra que fuit Iveta de Chartres Item pro secta et langabulo duorum solidos de terra que fuit Willelmi Marescalli Item pro secta et langabulo duodecim denarii de terra Goldewini quam Walterus Dune tenuit Et ut hec nostra assignatio et donatio futuris temporibus perpetuam firmitatem obtineat presens scriptum sigillo ecclesie nostre munitum dicto archiepiscopo tradimus in perpetuum testimonium His testibus magistro Godardo penitentiario domini Eboracensis archiepiscopi magistro Willelmo Scoto Roberto de Winton magistro Serlone de Suning magistro Johanne de Walkringham Ricardo de Bereford Ricardo et Willelmo de London fratribus Galfrido de Stanlak magistro Ricardo de Brakkel magistro Waltero Scriptore Ricardo Burg Henrico Burg Ada Gladewyn Drogone pincerna Mauricio stabulario Henrico Bel et multis aliis