Charter Document - 07010825
| Charter Number: | 07010825 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1215 - 1226 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sampson filius Sampsonis relaxavi adjuravi et quietum clamavi in perpetuum venerabili patri domino Waltero Eboracensi archiepiscopo et Anglie primati pro me et heredibus meis totum jus et clameum quod habui vel habere potui in terris de Kenlee et Langhop [quam] quidem terram de Langhop ego in excambium cepi pro terra de Kenlee a bone memorie Godfridus quondam Eboracensi archiepiscopo Et pro hac relaxatione abjuratione et quieta clamatione idem venerabilis pater dominus Walterus Eboracensis archiepiscopus dedit mihi totam terram que fuit Bernardi de Kepwit per has divisas scilicet a Muro sicut fons de Smitheuate currit usque ad Mereden et sicut idem Murus se extendit usque ad occidentalem partem petere et a patera usque ad Stukeden et deinde sicut Stugeden descendit usque ad Mereden et insuper de incremento culturam que vocatur Morflat que est ad orientalem partem predicte terre que fuit Bernardi de Kepewyth Reddendo inde quindecim solidos singulis annis ad duos terminos pro omni servitio Si vero aliquo tempore contigerit quod ego vel heredes mei a solutione firme per unum annum cessaverimus firmam illam in duplum exsolvemus similiter fiet si per biennium a solutione cessaverimus Quod si forte per triennium a solutione cessaverimus et tam de tertio anno quam de duobus preteritis plenaria non satisfecerimus secundum quod predictum est ex tunc cademus a jure totius terre memorate licebitque dicto domino Waltero archiepiscopo Eboracensi et successoribus suis ad commodum et utilitatem ecclesie sue de eadem pro voluntate suo disponere et ordinare nisi forte ego vel heredes mei ad solutionem faciendam per guerram fuerimus prepediti Ut autem hec mea relaxatio abjuratio et quieta clamatio rata et stabilis in posterum permaneat eam tam presenti scripto quam sigilli nostri munimine roboravi His testibus Willelmo priore de Extildesham Ada de Tindal Petro de Vallibus Roberto de Gray Willelmo Martel Ricardo de Bereford Waltero de Chaaluns Waltero de Langedon Johanne de Elmham clerico Rogero de Bingefeld Roberto de Erington Ada Bertram Thoma de Witington Ricardo le Fossur et aliis
