Charter Document - 07010788
Charter Number: | 07010788 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (14 dorse) |
Charter:
Noverint universi quod nos Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas quantum in nobis est ratam habemus traditionem ecclesie de Stivelingflet quam Willelmus rector ejusdem dimisit ad firmam magistro Rogero de Giveldal clerico a festo Beati Johannis Baptiste anno Domini MCC quinquagesimo usque in tres annos completos dum tamen idem rector interim non decedat seu illud beneficium non resignet Ita tamen quod per hanc nostram ratihabitionem quoad dictam ecclesiam cujuslibet jus salvetur et per eam nulli damnum fiat vel prejudicium generetur et hoc per has nostras literas protestamur Dat apud Lanum viij kal Marcii pontificatus nostri anno xxx sexto