Charter Document - 07010781
Charter Number: | 07010781 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (13 dorse) |
Charter:
Universis presentes literas inspecturis Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos constituisse et fecisse dilectum nobis in Christo Rofedum de Ferent clericum nostrum in Romana curia legitimum procuratorem ad impetrandum tam generalia quam specialia legenda seu simplicia contradicendum et in judices conveniendum dantes eidem potestatem loco sui alium in eadem curia constituendi procuratorem si necesse fuerit ad omnia supradicta ratum habentes et firmum quicquid dictus R procurator vel constitutus ab ipso in premissis omnibus duxerit faciendum ita tamen quod nostro nomine non possit aliquis per istas literas mutuum contrahere vel nos ere alieno aliquatenus obligare nec a dicto Roffredo substitutus ratione hujusmodi officii a nobis exigere quicquam possit presentibus post biennium minime valituris Dat die Pentecostes [] MCCL []