Charter Document - 07010779

Charter Document - 07010779


Charter Number: 07010779
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (13 dorse)

Charter:

Walterus Dei gratia [] abbati et conventui de Derham salutem [] Cum bona vicario ecclesie vestre de Kirkeby Malgam assignata ad ejus sustentationem et ad onera que vicario incumbunt sustinenda non sufficiant sicut fertur volentes ut eidem vicario de dicte ecclesie proventibus congrua portio assignetur de quo possit se et ecclesie onera sustinere tenore presentium peremptorie vos citamus quatenus in crastino Dominice qua cantatur Letare Jerusalem coram nobis ubicumque in nostra dioecesi fuerimus com pareatis in quibus bonis dicta vicaria consistat et cujus auctoritate taxata fuerit ostensuri scientes quod sive veneritis sive non ad ipsius vicarie augmentationem si de ejus insufficientia appareat tam auctoritate Apostolica quam propria procedemus