Charter Document - 07010778
Charter Number: | 07010778 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (13 dorse) |
Charter:
Memorandum quod die Sabbati proximo post festum Beate Katerine anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono accessit Robertus de Novo Mercato clericus ad presentiam archiepiscopi apud Cawud et cum constaret archiepiscopo quod idem Robertus per decanum Doncastre propter sequestrum ecclesie de Arkesay in se latum fuisset excommunicationis vinculo innodatus obtulit ei archiepiscopus absolutionis beneficium si satisfaceret pro offensa Idem autem Robertus confessus fuit se excommunicatum fuisse denunciatum sed pro offensa satisfacere ut decuit non curavit Archiepiscopus autem decanis de Donecastre et Pontisfr[] postmodum scripsit quod sequestrum suum tam de ecclesia de Arkesay quam Wilmerlay salvo custodire curarent rebelles et violatores monitione premissa per excommunicationis sententiam compescendo Hoc notandum quod sequestrum predictum fuisse violatum per servientes suos ad preceptum ipsius fuit confessus