Charter Document - 07010765

Charter Document - 07010765


Charter Number: 07010765
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1247 - 1248
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (12 dorse)

Charter:

Memorandum quod dominus archiepiscopus de gratia speciali commisit W[] monacho majoris monasterii auctoritate dioecesana custodiam domus Sancte Trinitatis Ebor a nonis Novembris usque ad Pascha proximo secuturum ut si medio tempore deferat archiepiscopo patentes literas abbatis et conventus sui quod eum presentent et prefecerint in Priorem dominus archiepiscopus eum habebit et recipiet pro Priore sin autem custodiam revocabit Et idem monachus hanc gratiam commisse sibi custodie admisit de manu archiepiscopi in forma predicta cum gratiarum actione Testibus apud Thorp nonis predictis dominis R thesaurario J archidiacono Richemund S archidiacono Ebor S archidiacono Estriding W succentore Ebor magistro R de Arnall P de Fichelden canon Beverle magistro Ricardo de Lincoln canonico Suwell et aliis