Charter Document - 07010740
| Charter Number: | 07010740 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (8 dorse) |
Charter:
Omnibus [] Walterus Dei gratia [] assignationem concessionem et confirmationem quas Thome prior et conventus de Bridlinton de assensu fratris Huberti quondam prioris de Bridlinton fecerunt fratri Alexandro de Dorsete concanonico suo super perpetua cohabitatione cum eodem Huberti apud Halitruholm et super capitali mesuagio de Halitruholm post cessionem vel decessum ipsius Huberti et super xx bovatas terre in Rudestain cum capitali mesuagio et pastura taxatis ad xv marcas et super xv marcis et dimidia sterlingorum quoad vixerit percipiendis apud Burton de liberis hominibus et bundis eorum de Flemmingeburg et de Fordune et super v marcis percipiendis de camera eorum postquam liberata fuerit domus de Bridlinton a xxx marcis in quibus dicto Huberti tenetur ratas habentes et gratas eas juxta quod continetur in instrumento ipsorum prioris et conventus super hoc confecto prout canonice facte sunt auctoritate nostra duximus confirmandas De voluntate autem fratris J de Edenham procuratoris dictorum prioris et conventus ad hoc dati statuimus quod si eundem Alexandrum guerra vel alia causa impediente non posse fructus dictarum xx bovatarum terre percipere aut si eandem terram dictis priori et conventui ad firmam tradiderit et ipsi in solutione ipsius firme aliquo terminorum inter eos constituto cessaverint et si hujusmodi impedientibus causis de dictis hominibus prefatas xv marcas et dimidiam habere nequiverit aut si ipsi prior et conventus contra dictas aliter concessas et confirmatas in aliquo venerint monasterium de Bridlinton a celebratione Divinorum sit suspensum et liceat eidem Alexandro libere ingredi possessionem ecclesie de Cuton et eam tenere donec ei super omnibus premissis per dictos priorem et conventum fuerit plenaria satisfactum Et ut hec omnia [] Testibus [] Datum apud Keniton vij kalendas Marcii pontificatus nostri anno vicesimo octavo
