Charter Document - 07010725

Charter Document - 07010725


Charter Number: 07010725
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1237
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (2 dorse)

Charter:

Omnibus [] Noveritis nos concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Ricardo filio Alexandri et heredibus suis vel cui assignare voluerit exceptis viris religiosis pro homagio et servitio quinquies viginti et quinque acras terre de quibus viginti et octo jacent super Hamebur quas Hunde [] coram Willelmo Bretone Willelmo de Wydindon et Galfrido de Bocland tunc justitiariis nostris apud Hextild itinerantibus nobis quietas clamavit et alie triginta et septem acre jacent ex australi parte de Hambur et septem acre ex aquilonali parte de Blindbur que sunt propinquiores Wynteremlech et triginta et tres acre jacent in Eskenehey habendum et tenendum [] Reddendo inde annuatim viginti solidos [] Dat apud Wylton xi kal Maii pontificatus nostri anno vicesimo secundo