Charter Document - 07010714

Charter Document - 07010714


Charter Number: 07010714
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (26 face)

Charter:

Omnibus [] Inspecta carta domini Henrici regis Anglia illustris filii regis Johannis super libertatibus dilectis filiis canonicis de Thurgarton concessis eisdem confecta scilicet continente quod ipsi et omnes terre quas habent vel habituri sunt et omnes homines de terris illis sint quieti inperpetuum de sectis shyrarum wapentacorum treingorum et de auxiliis vicecomitum et de murdris et de francepleg et de visu franchipleg et de auxilio quod appellatur palefridus vicecomitum et de omnibus aliis que ad vicecomitum vel eorum ballivos pertinent ipsas libertates quantum in nobis est ipsis concedimus et confirmamus inhibentes firmiter ne aliquis eos contra predictas libertates vexare vel molestare presumat Quod ne [] Dat apud Lanom iiij nonas Martii anno xx