Charter Document - 07010682
Charter Number: | 07010682 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1a (11 face) |
Charter:
Omnibus [] Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse dilecto servienti nostro H Walln custodiam terre et heredis Rogeri de Bingefeld cum maritagio ipsius heredis ita tamen quod idem heres non disparagetur habendam et tenendam eidem Henrico et heredibus vel assignatis suis de nobis et successoribus nostris usque ad legitimam etatem ipsius heredis faciendo inde nobis et successoribus nostris debitum et antiquum servitium et si de primogenito ipsius Rogeri humanitus contigerit antequam ad legitimam etatem perveniat habebit idem Henricus et heredes vel assignati sui custodiam et maritagium proximi post illum ad quem terra illa jure hereditario descenderit similiter usque ad ejusdem etatem legitimam Quamdiu autem idem Henricus custodiam illam in manu sua retinuerit et alteri non assignaverit volumus et concedimus quod si etiam de secundo humanitus contingat antequam legitime etatis fuerit habeat custodiam et maritagium tertii et similiter quotquot fuerint donec unus eorum ad legitimam pervenerit etatem Quod ut ratum [] Testibus [] Dat apud Cawod Per manum magistri Simonis de Evesham [] anno xiiij