Charter Document - 07010680
Charter Number: | 07010680 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1a (11 face) |
Charter:
Omnibus [] Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et hac carta nostra confirmasse dilecto servienti nostro Willelmo de Bradele pro homagio et servitio suo xxi acras terre cum pertinentiis in Torneton que jacent in Milnestibir inter Yolaisik et terram Willelmi de Deserto cum mesuagio uno juxta mesuagium Thome Forestarii versus aquilonem habendas et tenendas eidem Willelmo et heredibus suis in perpetuum de nobis et successoribus nostris libere quiete integre et pacifice infra villam et extra sicut liberi homines nostri ejusdem ville de nobis liberius tenent Reddendo inde nobis et successoribus nostris vs per annum medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini pro omni servitio demanda et exactione seculari Ut autem [] Datum apud Ottele ij nonas Martii anno xiiij