Charter Document - 07010665

Charter Document - 07010665


Charter Number: 07010665
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (8 face)

Charter:

Omnibus [] Noveritis nos concessisse et dedisse et hac carta nostra confirmasse omnibus burgensibus nostris de Sireburn has libertates et liberas consuetudines subscriptas scilicet quilibet qui de nobis tenet burgagium ibidem habeat mansuram suam in latitudine lx pedum in longitudine lxxx pedum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris vj denariis medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini pro omni servitio Nolumus autem quod aliquis burgensium in burgo nostro de Sireburn habeat furnum tinctum vel fullonium sed omnes veniant ad furnum tinctum et fullonium nostrum super foris facturam nostram per has consuetudines Qui ad furnum nostrum venerit et suo ligno furnum calefecerit det nobis xxx panem qui vero de nostro ligno furnum calefecerit det nobis vicesimum panem Et qui tinctum nostrum tenuerit habeat qualibet septimana unam carecatam ligni mortui de bosco nostro de Sireburn Concessimus etiam predictis burgensibus nostris de Sir ut habeant ibi omnes leges et consuetudines preter predictas quas habent burgenses de Pontefracto et juste utuntur in burgo suo Et ut hec [] testibus [] Dat apud Thorp xvij kal Februarii anno xiij