Charter Document - 07010635
Charter Number: | 07010635 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1243 - 1254 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Exhibita nobis tua petitio continebat quod cum in ecclesia tua Eboracensi sint triginta et tres prebende dumtaxat quarum quam plures personis oriundis de partibus citra mare Anglicanum existentibus sint collate de reliquis vero ecclesie predicte canonicis pauci resident in eadem cum nonnulli ex eis per privilegia seu indulgentias Apostolice sedis et aliqui ex causis aliis a residentie onere se excusent sicque prefata ecclesia tam in diurnis officiis quam ecclesiasticis suis juribus maximam patitur lesionem quare suppliciter petebas a nobis ut quinque prebendas cum in ecclesia predicta vacaverint possis auctoritate nostra dividere ac de ipsis divisis prebendas alias ordinare ita tamen quod fructus singularum prebendarum quas de ipsis duxeris ordinandas ad valorem quinquaginta marcarum sterlingorum annis singulis se extendant sibi concedere digna remus Nos itaque ad Divini cultus augmentum sollicite intendentes et volentes tuis annuere precibus fraternitati tue ut quinque prebendas cum eas in ecclesia vacare contigerit memorata illis omnino exclusis que apud sedem Apostolicam vacaverint et que per nos fuerint tempore succedente collate auctoritate nostra dividere ac de eis sic divisis prebendas alias ordinare valeas ita tamen quod fructus prebende cujuslibet a te totaliter ordinande se ad valorem annuum quinquaginta marcarum sterlingorum excedant dummodo ex hoc aliam prebendam in eadem ecclesia vacaturam ex promissione Apostolica expectanti prejudicium nullum fiat auctoritate presentium de gratia concedimus speciali Nulli ergo [] concessionis [] Si quis autem []