Charter Document - 07010622

Charter Document - 07010622


Charter Number: 07010622
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1244
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius [] archiepiscopo Eboracensi Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii de Furnesio Cisterciensis ordinis Eboracensis dioecesis fuit propositum coram nobis quod licet ipsi ad quos solummodo jus eligendi episcopum in ecclesia cathedrali de Man de antiqua et approbata consuetudine hactenus pacifice observata pertinet virum idoneum ad eam quotiens ipsam vacare contingit eligant in pastorem pro eo tamen quod electum ipsum oportet cum ad suam consecrationem accedit quem interdum Eboracensis aliquando vero Nidrosiensis archiepiscopus consecrare pro varietate temporum consuevit mare periculosum et longum non absque apparenti et inevitabili dispendio transmeare vix aut nunquam inveniunt qui prebere velit pro eo maxime quod ecclesia Nidrosiensis multum est ab eadem ecclesia periculosissimi maris interjectione remota electioni de se facte consensum sicque prefata ecclesia remanens occasione hujusmodi viduata sustinet maximum in spiritualibus detrimentum Quare prefati abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt ut ne pro defectu pastoris gregem Dominicum lupus rapax invadat obviare tanto discrimini paterna providentia curaremus Quia vero ex hujusmodi vacationibus gravia damna consueverunt ecclesiis provenire fraternitatem tuam rogandam duximus attentius et hortandum per Apostolica tibi scripta mandantes quatenus si est ita de assensu venerabilis fratris nostri [] archiepiscopi Nidrosiensis cui super hoc dirigimus scripta nostra quotiens tibi electionem presentari ab eisdem contigerit ipsam si eam inveneris canonice de persona idonea celebratam confirmare ac electo munus consecrationis impendere non postponas Datum Laterani xv kalendas Martii anno primo