Charter Document - 07010621

Charter Document - 07010621


Charter Number: 07010621
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1242
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Ebor[] archiepiscopus Anglie primas salutem eternam in Domino Noveritis quod cum defuncto bone memorie W[illelmus] de Rutherfeld quondam thesaurario Ebor[] verteretur in dubium quid ad dictum defunctum per annum ipsius mortem sequentem quid ad ejus successorem pertinere deberet eo quod non apparebat quid nomine prebende quid nomine dignitatis idem mortuus dum viveret possedisset nos hujusmodi dubitationem in futurum tollere cupientes de consilio et assensu F decani et capituli nostri Ebor[] decrevimus statuendum et perpetuo in posterum observandum ut de cetero quilibet thesaurarius Ebor[] post mortem suam per annum integre habeat Wilton cum omnibus pertinentiis loco prebende Successor vero ipsius nomine dignitatis omnia alia ad thesaurarium pertinentia statim percipiat ad ejusdem dignitatis onera sustinenda ita etiam quod prebendam si quam prius habuerit in ecclesia Eboracensi licite retineat quousque finito anno mortui ad ipsum Wilton cum pertinentiis revertatur In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum una cum sigillo capituli nostri Dat apud Thorp xiiij kal Maii pontificatus nostri anno vicesimo septimo