Charter Document - 07010618
Charter Number: | 07010618 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino Noveritis nos de consensu capituli nostri Eboracensi ordinasse quod unus sacerdos ab eodem capitulo constituendus apud Eboracum sub se duos alios habeat sacerdotes et clericum idoneos quos sibi duxerit eligendos et quod omnes iidem sacerdotes in ecclesia Beati Petri Eboracensis ad altare Sancte Michaelis quotidie pro animabus predecessorum nostra successorum nostrorum et canonicorum Eboracensium ac omnium fidelium defunctorum Divina officia cum plenis exequiis mortuorum inperpetuum celebrent ita quod celebrata prima missa tempore matutinorum alie due misse quando commodius fieri poterit celebrentur Singulis tamen missis omnes predicti sacerdotes intersint In festis etiam duplicibus processionibus matutinis in choro nisi canonice impediantur intersint Ad sustentationem autem eorum assignavimus triginta marcas de medietate ecclesie de Millum ad luminaria et ornamenta sacerdotalia invenienda in loco predicto quatuor marcas de eadem ad duos terminos scilicet ad Pentecosten duas marcas et ad festum Sancte Martini in hyeme duas marcas de quibus etiam quatuor marcis dictus capellanus reddet compotum in fine anni coram aliquibus ad hoc per dictum capitulum deputandis Defuncto autem dicto sacerdote vel per idem capitulum judicialiter amoto canonici presentes una cum decano si in dioecesi fuerit et adesse voluerit alium infra mensem substituant alioquin archiepiscopus ea vice sine mora id exequatur Et ut premissa omnia robur firmitatis obtineant presens scriptum sigilli nostri et sigilli ipsius capituli munimine est roboratum Testibus domino Fulcone Basset decano Simone de Evesham precentore Roberto Haget thesaurario Laurentio de Lincoln archidiacono Eboracensi Johanne Romano archidiacono Richemund magistris Waltero de Kirkeham Gilberto de Tuwe Stephano de Ecclesfeld Nicholao de Eboracensi Willelmo Passemer Johanne de Langeton Johanne de Tuwe Simone de Sancto Egidio subdecano Henrico de Grey canonicis Eboracensibus dominis Willelmo de Widindon et Waltero de Ludham militibus et aliis Acta anno gratie millesimo cc quadragesimo primo undecimo kalendas Aprilis