Charter Document - 07010617
Charter Number: | 07010617 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius [] archiepiscopo Eboracensi Etsi adeo necessaria sit voti solutio ut sine proprie salutis dispendio alicui resilire auctoritate sua non liceat ab his que solemniter ac sponte promisit quia tamen dicendus non est voti transgressor qui quod vovit de auctoritate sedis Apostolice presertim justa causa distulit adimplere cupientes tam carissimi in Christo filii nostri [] Anglorum regis illustris quam regni ejus indemnitatibus precaveri et attendentes nihilominus consideratis circumstantiis universis quod transfretatio crucesignatorum ad presens parvum esset vel nullum Orientali Terre commodum et regi ac regno predictis grave periculum allatura mandamus quatenus crucesignatos tue provincie moneas et inducas ut non prius iter arripiant transmarinum quam a sede Apostolica mandatum receperint transfretandi Datum Laterani nonis Februarii anno decimo tertio