Charter Document - 07010613

Charter Document - 07010613


Charter Number: 07010613
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1239
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius [] archiepiscopo Eboracensi Ex parte tua nobis extitit intimatum quod cum nonnullis clericis Anglie ad te Apostolicas quod ipsis provideas in competenti ecclesiastico beneficio literas deferentibus velis in perpetua vicaria vel alio beneficio quod viginti marcas argenti valet annis singulis providere ipsi illud recipere aspernantur mandatum nostrum de prebendis vel personatibus majorum ecclesiarum vel rectoriis ecclesiarum parochialium dumtaxat debere intelligi asserentes Tuis igitur precibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus ut si prefati clerici nolunt esse hujusmodi provisione contenti per dictas literas ad majorem provisionem faciendam eisdem minime tenearis nisi forte id in Apostolicis literis sit expressum Datum Laterani kalendis Martii anno duodecimo