Charter Document - 07010610
Charter Number: | 07010610 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1218 - 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Vicarius de Alverton omnibus hoc [] Noverit universitas vestra quod cum essem gravi infirmitate detentus nec essem mei bene compos circumventus promissionibus episcopi Dunelmensis et terrore minarum ejusdem percussus et ad instantiam quorundam clericorum suorum [] concessi magistro custodi Hospitalis de Alverton pro me et successoribus meis quod custodes et capellani clerici fratres et sorores Hospitalis de Alverton liberi sint a coercione mea et successorum meorum ita tamen quod nullam habeamus in eis jurisdictionem inperpetuum et quod apud idem Hospitale habeant liberam capellam in qua Divina celebrent et ad celebrandum ibidem irrequisito assensu meo et successorum meorum capellanos admittant et percipiant omnia sacramenta ecclesiastica et quod habeant cimiterium in quo tam ipsi quam transeuntes et mendici sepeliantur cum mortui fuerint ita quod ratione corporis presenti nihil ab eis in perpetuum exigamus Concessi etiam ut liberi homines qui apud predictum Hospitale sibi elegerint sepulturam a custode et fratribus ipsius Hospitalis admittantur salva indemnitate matris ecclesie cujus fuerint parochiani et quod habeant omnes oblationes apud predictam capellam faciendas annuatim in festo Beati Nicholai salvis mihi et successoribus meis omnibus aliis oblationibus quas custos prefati Hospitalis salva et bona fide custodiet ad opus meum vel successorum meorum donec eas exigamus et quod habeant decimam hortorum et gardinorum suorum inperpetuum Hec omnia concessi sine consilio et voluntate dominorum meorum Prioris et Conventus Dunelmensis in prejudicium ecclesie Dunelmensis et ecclesie de Alverton et successorum meorum Ego autem cum per Dei gratiam restitutus essem sanitati comperiens me graviter deliquisse contra ecclesiam Dunelmensem et ecclesiam de Alverton et successores meos et in dispendium anime mee dignum duxi de veritate premissa omnes certificare qui literas istas inspexerint et licet de facto ea concesserim cum de jure ea concedere non potui nec debui dictam concessionem quantum in me est reprobo et infirmo in perpetuum et in hujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui His testibus domino Waltero de Stanfrot Ada de Norham Willelmo de Jar Johanne de Houeden Johanne de Insula monachis Dunelmensibus magistro W de Hay clerico et multis aliis