Charter Document - 07010609

Charter Document - 07010609


Charter Number: 07010609
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1238
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius [] archiepiscopo Eboracensi Wigorniensi et Conventrensi episcopis Considerans dilectus filius Fulco prepositus ecclesie Beverlacensis Eboracensis dioecesis quod juxta Evangelii veritatem nil prodest homini si mundum universum lucretur anime vero sue sustineat detrimentum Apostolicam sedem humiliter adiit et quia eum propria conscientia remordebat ex eo quod ante Generale Concilium duo beneficia curam animarum habentia sine dispensatione Apostolica fuerat assecutus illa devote ac pure in nostris manibus voluit resignare nobis humiliter supplicans ut cum proventibus prepositure sue et ecclesie de Howeden super quam cum eo est per sedem Apostolicam dispensatum prout tam f[ratris] n[ostri] Honorii pape predecessoris nostri quam tue frater archiepiscope super hoc exhibite nobis litere continebant secundum statum persone sue ac terre consuetudinem decenter subire nequeat onera expensarum hujusmodi resignatione recepta providere sibi salubriter curaremus Nos igitur donum scientie honestatem morum et nobilitatem generis super quibus eidem preposito perhibetur laudabile testimonium attendentes ac per hoc volentes eum prosequi gratia speciali mandamus quatenus eo predicta duo beneficia in vestris manibus resignante statuatis auctoritate Apostolica circa ipsum prout secundum Deum videritis expedire Quod si non omnes [] Datum Laterani xv kal Maii anno duodecimo