Charter Document - 07010608
Charter Number: | 07010608 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius [] archiepiscopo Eboracensi Dignum est ut sicut diligentie tue studium circa officium pastorale cujus laudabiliter exequeris actionem nos in Christo delectat sic personam tuam propter grata ejus merita prosequi debeamus prerogativa favoris et in quibus cum Deo possumus tibi gratiam facere specialem Ex parte siquidem tua fuit propositum coram nobis quod licet necesse habeas plures literatos clericos et honestos in tuo servitio retinere vix tamen aut nunquam tales poteris invenire nisi per te sibi sperent uberius provideri Unde super hoc Apostolice sedis gratiam implorasti quam tibi asseris propter premissa plurimum opportunam Nos igitur tuis devotis supplicationibus inclinati dispensandi cum tribus clericis tuis unicum habentibus beneficium curam habens animarum annexam si fuerint legitimi et alias ad hujusmodi gratiam obtinendam idonei ut non obstante Constitutione Concilii Generalis singuli a te vel ab alio recipere valeant singula similia beneficia et illa cum prioribus retinere fraternitati tue auctoritate presentium concedimus facultatem proviso quod animarum cura nullatenus negligatur et ecclesie debitis obsequiis non fraudentur Nulli ergo nostre dispensationis [] Si quis autem [] Datum Viterbii nonis Maii anno undecimo