Charter Document - 07010600
| Charter Number: | 07010600 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1232 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius [] archiepiscopo Eboracensi et Conventrensi et Dunelmensi episcopis Grave gerimus et indignum quod sicut nostris est auribus intimatum executores mandatorum nostrorum per quos mandabamus interdum clericis de regno vel extra regnum Anglie provideri plures suspendere presumebant a beneficiorum collatione prelatos et absque patronorum consensu ecclesias conferebant in grave scandalum plurimorum Volentes igitur hujus scandali materiam amputare penitus auctoritate presentium districte inhibemus ne de cetero executores hujusmodi ullum prelatum a beneficiorum collatione sine speciali mandato nostro suspendant neve aliquam ecclesiam absque consensu secularium patronorum conferre presumant Si quid enim amodo contra inhibitionem nostram fuerit temere attemptatum decernimus irritandum Quocirca mandamus quatenus harum tenorem faciatis per regnum Anglie publicari Datum Reate v kalendas Augusti anno sexto
