Charter Document - 07010598

Charter Document - 07010598


Charter Number: 07010598
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1231
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius [] Eboracensi archiepiscopo Dilectus filius Oddo clericus tuus exposuit coram nobis quod cum olim auctoritate literarum bone memorie H pape predecessoris nostri cum ipso fuerit dispensatum ut preter beneficium quod habebat posset unicum aliud adipisci dummodo sibi defectus natalium non obstaret ipse conditioni hujusmodi non attendens quoddam beneficium est adeptus curam habens animarum annexam Sed cum sit de soluto genitus et soluta humili nobis instantia supplicavit tuis et venerabilis fratris nostri episcopi Cicestrensis intercessoriis literis presentatis ut cum eo tam super defectu natalium quam super beneficio sic obtento dignaremur misericorditer dispensare Quia vero ipsius O merita ignoramus licet eum audierimus commendari tuis et predicti episcopi precibus deferre volentes fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatenus si non est paterne incontinentie imitator et alias sibi vita et scientia suffragentur postulatam sibi auctoritate nostra gratiam largiaris Datum Laterani iij nonas Aprilis pontificatus nostri anno quinto