Charter Document - 07010597

Charter Document - 07010597


Charter Number: 07010597
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1216 - 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Willelmus de Percy salutem Noveritis me super secta molendini mei quam faciendam esse dico a persona et hominibus ecclesie de Giseburn et captione et detentione averiorum persone et hominum predictorum ob hoc facta subjecisse me jurisdictioni venerabilis patris domini Walteri Eboracensis archiepiscopi qui auditis tam meis probationibus quam probationibus persone definitivam ferat sententiam Ego autem averia et catalla jam capta incontinenti restituam et promitto quod nullam ea occasione faciam districtionem donec judicialiter constiterit predictos ad sectam faciendam teneri Concedo etiam quod si non probavero quod persona predicte ecclesie et homines ipsius soleant et debeant facere sectam molendini mei dictus dominus archiepiscopus per censuram ecclesiasticam me compellat omnia damna que predicti occasione captionis jam facte sustinuerunt restituere et ab ipsorum inquietatione ratione secte molendini de cetero desistere Si autem legitime et per testes fide dignos probavero [] archiepiscopus ipsos ad sectam faciendam compellat et damna que sustinui resarciri faciat Dictus autem archiepiscopus excommunicationis et interdicti sententiam ob captionem averiorum catallorum et denariorum ab officio archidiaconi Eboracensis latam relaxavit et ad predicta omnia fideliter observanda juramento corporaliter prestito me firmiter obligavi renuncians privilegio fori et appellationi et omni impetrationi tam curie secularis quam ecclesiastice contra hoc faciende Testibus magistris Willelmo de Markham Rogero de Burton canonicis Suwell domino Willelmo de Eboracensi magistro Symone de Evesham Odone de Richemund Matheo de Cantilupo Hugone de Lelay Willelmo le Vavassur Ricardo de Goldeburg Alano de Kirkeby Nigello pincerna et aliis