Charter Document - 07010596

Charter Document - 07010596


Charter Number: 07010596
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum ea que in instanti Concilio quod specialiter ad Terre Sancte subsidium aliqua pia et Deo accepta opera efficacius promovenda indiximus sicut nosti tractanda imminent intendamus exacte deliberationis examine prevenire tuamque ac venerabilis fratris nostri Dunelmensis episcopi in illorum discussione reputemus presentiam opportunam fraternitatem tuam rogamus et hortamur in Domino tibi nihilominus per Apostolica scripta mandantes quatenus hujusmodi nostrum beneplacitum episcopo memorato denuncians tu et ipse omni occasione postposita ante tempus ejusdem Concilii congregandi prefixum quanto celerius commode poteritis ad nostram presentiam accedatis ut circumspectionis vestre fulti consilio in premissis consultius procedere valeamus Volumus autem ut circa numerum personarum et evectionem vobiscum ducendarum moderamen quod alias statuit Lateranense Concilium tu et idem episcopus conservetis ita ut vobis non liceat illud excedere sed si libere possitis arctare ne censeamini sicut in predictis literis expresse invenimus pomposi aut inanis glorie quesitores sed in vobis ad laudem Dei vestram salutem et aliorum edificationem vere humilitatis cultus eniteat nec onerosi commissis vobis ecclesiis existatis Datum Lugduni xiij kal Januarii pontificatus nostri anno secundo