Charter Document - 07010594
Charter Number: | 07010594 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino Noveritis quod cum super quibusdam ecclesiis abbati de Furnesio et ejusdem loci conventui coram judicibus a domino papa delegatis movissemus questionem dicti abbas et conventus unanimi voluntate ecclesias suas de Dalton de Ursewyk de Millum et de Kirkeby cum capellis et pertinentiis precise et absolute nostre commiserunt ordinationi et nos de consilio magistrorum G de Norwico precentoris Walteri de Thaneie archidiaconi Estriding et Johannis Romayn canonici Eboracensis ita ordinavimus videlicet quod totam ecclesiam de Dalton salvo jure Willelmi tunc vicarii et post ipsius decessum vicaria quindecim marcarum item ecclesiam de Urswyk salva vicaria sicut tunc fuit et medietatem ecclesie de Millum dictis abbati et conventui usibus propriis retinendas concessimus ita quod ad vicarias predictas cum vacaverint personas idoneas presentabunt Reliquam autem medietatem ecclesie de Millum et totam ecclesiam de Kirkeby cum capellis et omnibus aliis pertinentiis dispositioni nostre reservamus ita quod de ambabus ecclesie de Millum medietatibus vicaria quindecim marcarum constituatur cujus vicarie ordinatio ad nos et successores nostros in perpetuum pertinebit salvo jure eorum quoad vixerint qui tunc ecclesias possidebant memoratas Et ut hec nostra ordinatio perpetue firmitatis robur obtineat presens scriptum tam sigilli nostri quam capituli Eboracensis et Willelmi archidiaconi Richemund appositione est roboratum Actum mense Maii anno Domini millesimo cc vicesimo octavo