Charter Document - 07010593
Charter Number: | 07010593 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos litere iste pervenerint salutem et Apostolicam benedictionem Desiderantes plurimum ut mundentur qui fuerunt vasa Domini cum per fornicationis contagium honestas ecclesie nimium inquinetur pro correctione clericorum maxime super incontinentie vitio vobis sub certa forma nuper direximus scripta nostra Quia vero jacentium in fornicatione sunt aliqui qui tanquam jumenta computrescentes in stercore suo correctionem nullo modo recipiunt eligendo perire potius quam parere quorum quidam ad hoc effugiunt interponentes ad Apostolicam sedem appellationis obstaculum aliqui autem circa appellationem in forma communi literas obtinent ab eadem per quas eos a quibus corriguntur de hujus vitio indebite inquietant nos ne vel tales correctionem super hoc eludere valeant vel vos hac occasione vexari possitis providere volentes cum ad peccatorum defensionem trahi non debeat quod ad innocentum et oppressorum presidium est statutum nec deceat inde defendi crimina unde consueverunt gravamina relevari auctoritate vobis presentium indulgemus ut per hujusmodi literas nequaquam conveniri possitis nec etiam teneamini a correctione cessare nisi seriem facti contineant et plenam de ipso fecerint mentionem Nulli ergo [] Si quis [] Datum Laterani xiij kalendas Januarii pontificatus nostri anno primo