Charter Document - 07010592
Charter Number: | 07010592 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1227 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis fratrii Sancti Andree et Sancti Jacobi prioribus et decano de Norhanton Lincolniensis dioecese Carissimus in Christo filius noster Henricus rex Anglorum illustris per nuntios suos exposuit coram nobis quod cum presentatio ecclesie de Lek spectet ad ipsum Nicholaus clericus Eboracensis dioeceseos filius illius qui proximo in eadem ecclesia ministrarat in eam temere se intrudi procurans ipsam detinet occupatam in ipsius regis prejudicium et gravamen Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super his diligentius veritate si rem inveneritis ita esse dictum clericum ab eadem ecclesia sicut justum fuerit amoventes eam ad presentationem ipsius regis canonice ordinetis contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Quod si non omnes [] duo vestrum [] Datum Laterani vij idus Aprilis