Charter Document - 07010591

Charter Document - 07010591


Charter Number: 07010591
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226 - 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis fratris archiepiscopo Eboracensi Cum inter ipsum et ecclesiam cui in spirituali est conjugio copulatus tanta per omnia noscatur esse communio ut hec in ipso et hic intelligatur existere in eadem merito utrique deseruit qui alterutri famulatur Ex tua siquidem insinuatione didicimus quod cum quatuor persone majores et digniores Eboracensis ecclesie tibi cui tanto sollicitudo major incumbit quanto inter alios ecclesiarum prelatos locum obtines celsiorem pro tuis et ejusdem ecclesie negotiis sint in consiliis plurimum opportune contra eas nuper ad venerabilem fratrem nostrum Conventrensem episcopum et ejus conjudices mandatum Apostolicum emanavit ut ad residentiam cui astricti sunt in ipsa ecclesia faciendum per subtractionem suorum redituum compellantur Ne igitur hujusmodi occasione contingat predictarum personarum presentia in consiliis te carere humiliter postulasti a nobis ut eodem mandato Apostolico non obstante tibi eas liceat infra et extra provinciam tuam pro tuis et ecclesie predicte negotiis ad tuum vocare consilium et illis ad te accedere cum videris opportunum Nos autem fraternitatis tue precibus inclinati auctoritate tibi presentium concedimus postulata dum tamen tales se per hoc ab ecclesia continuo non absentent per quod ipsa eorum obsequio defraudetur Nulli ergo concessionis [] Si quis [] Datum Reate iij nonas Februarii