Charter Document - 07010587

Charter Document - 07010587


Charter Number: 07010587
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis fratris archiepiscopo Eboracensi Dilectus filius P de Wivertorp sua nobis petitione monstravit quod cum quondam pater suus in minoribus ordinibus constitutus ecclesiam de Wivertorp tue dioecesis obtineret quandam duxit legitime in uxorem de qua suscepit eundem postmodo vero ipso ecclesiam resignante predictam idem P a predecessore tuo ad presentationem veri patroni institutus in ipsa et a te et ad ipsius titulum ordinatus eam per decem annos et amplius sine contradictione possedit Nunc autem occasione quarundam literarum quas contra filios proximo ministrantium in ecclesiis a sede Apostolica impetrasti eum super eadem ecclesia inquietas Volentes igitur in hoc ei gratiam facere specialem presentium tibi auctoritate mandamus quatenus si premissis veritas suffragetur ipsum toleres in eadem donec per te aliud sibi competens beneficium fuerit assecutus Datum Laterani vj idus Aprilis anno decimo