Charter Document - 07010585
Charter Number: | 07010585 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis venerabili fratris archiepiscopo Eboracensi Quanto inter alios ecclesiarum prelatos locum celsiorem obtines et ex hoc sollicitudo tibi major incumbit tanto amplius graves et litteratas personas cum quibus tibi assistentibus pondus tante sollicitudinis ferre valeas expedit te habere Verum cum ex modicis beneficiis commode nequeant persone hujusmodi sustentari conceditur tibi a nobis tam devote quam humiliter supplicasti auctoritas cum quatuor talibus clericis dispensandi ut singuli eorum non obstante Constitutione Generalis Concilii unicum possint recipere beneficium si eis canonice offeratur Cum autem majoribus adjuti meritis majori sint digni favore ac nos tibi velimus gratiam facere specialem fraternitati tue auctoritate presentium indulgemus ut cum eis super hoc valeas dispensare dum tamen ipsi defectum natalium non patiantur et alias tales existant quod tante benignitatis beneficium mereantur nosque tibi super hoc pro aliquibus vel illis pro quibus hoc impetras nondum duxerimus gratiam faciendam Datum Reate v kalendas Februarii