Charter Document - 07010583
Charter Number: | 07010583 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis archiepiscopo Eboracensi Venerabilis frater noster Nicholaus Mannie et Insularum episcopus per suas nobis literas humiliter supplicavit ut cum jam longo tempore ab ecclesia sua exulare coactus illuc redire non valeat domino terre ac aliis sibi adversantibus universis sibi cedendi episcopali oneri licentiam largi remur usu sibi pontificalium reservato Quia vero sicut nemini cito manus est secundum Apostolum imponenda ita nec est de facili concedenda licentia cessionis presertim ubi causa nescitur fraternitati tue de qua fiduciam obtinemus in Domino pleniorem per Apostolica scripta mandamus quatenus hujusmodi cause circumstantiis provide circumspectis ei auctoritate nostra concedas licentiam postulatam si tamen videris expedire Datum Laterani idibus Maii anno octavo