Charter Document - 07010582
Charter Number: | 07010582 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris vel audituris Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem in Domino Quoniam summa veneratione digna sunt corpora eorum in terris quorum nomina felici titulo scripta sunt in celis nos ad supplicationem et instantiam dilectorum filiorum canonicorum Ripon anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo quarto corpus sancti patris et ejusdem ecclesie patroni Wilfridi a veteri capsa in novam sedem die Natalis Domini transtulimus et corpus ipsum totum nullo majore vel minore osse vel articulo ut pro certo credamus deficiente Caput autem ipsius Sancti duximus exterius servandum et honorifice collocandum ut ex ejus visione et fides fidelium roboretur et devotio augeatur Volentes igitur honorem ipsius beatissimi patris ampliare et saluti animarum in ipsius venerationem providere de misericordia Dei confisi omnibus qui ad eundem Sanctum venerandum et ecclesiam Ripon honorandam et promovendam accesserint vel alio modo per alios si prepediti fuerint visitaverint confessis et vere penitentibus de injuncta sibi penitentia triginta dies relaxamus Hoc videlicet proviso ut hec indulgentia triginta dierum a die translationis Sancti per nos facte duret usque ad diem Epiphanie completum In festis vero tam sue Depositionis quam Translationis primo per beatum Oswaldum facte duret per octo dies ut qui [] eosdem dies ipsum Sanctum adierint vel quocunque modo pia devotione visitaverint ejusdem indulgentie plenum consequentur effectum Universitatem igitur vestram monemus attentius et exhortamur in Domino quatenus ob salutem animarum vestrarum talem circa ipsius Sancti venerationem exhibere studeatis devotionem ut ipsius intervenientibus meritis eternam a Deo sperare possitis remunerationem Datum apud Ottele duodecimo kalendas Februarii anno gratie predicto pontificatus nostri anno decimo