Charter Document - 07010581
Charter Number: | 07010581 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Dispute |
Date: | 1220 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nobili viro et amico in Christo dilectissimo domino H[ubertus] de Burgo justitiario Anglie W[alterus] Dei gratia Ebor archiepiscopus Anglie primas salutem et sinceram in Domino dilectionem Noveritis nos juxta mandatum domini regis in partes australes venisse cum autem audiremus ipsum a partibus Winton[] recessisse et in occursum regis Hierosolimitani et domini Cant[] London[] adiisse licet ad eum accedere plurimum cuperemus propter contentionem tamen que inter nos et dominum Cant[] vertitur ad presens London[] venire distulimus ne occasione adventus nostri in presentia domini regis Hierosol[imitani] ex eadem contentione posset scandalum suboriri Divertimus autem ad manerium nostrum in partibus Glouc[] regie voluntatis beneplacitum ibidem expsectaturi Rogamus igitur dilectionem vestram quatenus consilium vestrum et quod de militibus vestris facere debeamus nobis per dilectionis filios Jord[anus] de Esseby et W Martel milites nostros quos propter hoc ad vos mittimus significare velitis de militibus autem nostris qui nune et alias ad sum monitionem nostram in servitium domini regis venire contempserunt consilium et auxilium vestrum nobis velitis impertiri Valete