Charter Document - 07010580

Charter Document - 07010580


Charter Number: 07010580
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1220 - 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nobili viro et amico in Christo dilectissimo domino Hubertus de Burgo justitiario Anglie Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem et sinceram in Domino dilectionem Noveritis nos juxta mandatum domini regis in partes australes venisse cum autem audiremus ipsum a partibus Winton recessisse et in occursum regis Ierosolimitani et domini Cant London adiisse licet ad eum accedere plurimum cuperemus propter contentionem tamen que inter nos et dominum Cant vertitur ad presens London venire distulimus ne occasione adventus nostri in presentia domini regis Ierosol ex eadem contentione posset scandalum suboriri Divertimus autem ad manerium nostrum in partibus Glouc regie voluntatis beneplacitum ibidem exspectaturi Rogamus igitur dilectionem vestram quatenus consilium vestrum et quod de militibus vestris facere debeamus nobis per dilectionis filios Jord de Esseby et W Martel milites nostros quos propter hoc ad vos mittimus significare velitis de militibus autem nostris qui nunc et alias ad sum monitionem nostram in servitium domini regis venire contempserunt consilium et auxilium vestrum nobis velitis impertiri Valete