Charter Document - 07010574
Charter Number: | 07010574 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1221 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius [] archiepiscopo Eboracensi Satis ut accepimus per quosdam provincie tue clericos et clericalis denigratur honestas et canonicis detrahitur institutis cum quidam eorum uxores habentes ecclesiasticorum percipiant beneficiorum proventus quidam vero in ecclesiis in quibus patres ministrarent eorum se immediate patribus ipsis substitui tanquam hereditario jure possideri sanctuarium Dei liceat procurarint quidam etiam plura beneficia ecclesiastica obtinent contra statuta Concilii Generalis licet cum eis per sedem Apostolicam nunquam fuerit dispensatum Nolentes igitur sicuti nec debemus tante sustinere presumptionis abusum fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatenus uxoratis ipsius provincie clericis suis beneficiis omnino subtractis et aliis ab ecclesiis in quibus eos constiterit patribus immediate successisse remotis de ipsis beneficiis et ecclesiis personis idoneis providere processurus nihilominus contra illos qui plura ecclesiastica beneficia obtinere noscuntur prout juxta ejusdem statuta Concilii videris procedendum contradictores si qui fuerint vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Laterani vj idus Decembris anno sexto