Charter Document - 07010571
Charter Number: | 07010571 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi salutem et Apostolicam benedictionem Cum hi qui sedi Apostolice tanquam capiti ecclesie generalis fideliter famulantur singulis quasi membris utiliter servire prebentur dignum est congruis beneficiis honorari ne si tantum propriis stipendiis militantes separati fructus fraudarentur solatiis redderentur ad obsequia tardiores unde factum est quod clerici apud sedem Apostolicam ne sine multis laboribus et sumptibus residentes in Anglia et aliis partibus mundi ecclesiastica beneficia pro tempore sunt adepti qui nonnunquam his a quibus ea obtinent ita efficaciter servire pro tempore studuerunt quod non minus benefacientibus quam beneficiatis utiliter est provisum Verum quia nonnunquam beneficiatis hujusmodi decedentibus beneficia que obtinuerant inconsultis his ad quos eorundem donatio pertinebat aliis successive collata perpetuo illis ad quos pertinent videbantur amitti propter quod et murmurabant plurimi et alii se difficiliores ad conferendum talibus beneficia exhibebant nos volentes super hoc congruum remedium adhibere ne cuiquam sua liberalitas sit damnosa per quam potius meruit gratiam et favorem statuimus ut clericis ecclesie Romane vel aliis Italicis qui prebendas vel ecclesias seu alia ecclesiastica beneficia in Anglia obtinent vel obtinuerint amodo decedentibus prebende vel ecclesie seu alia beneficia nequaquam a nobis vel alio illa vice alicui conferantur sed ad illos libere recedant ad quos illorum donatio dinoscitur pertinere per eos personis idoneis conferenda ideoque fraternitatem tuam monemus attente per Apostolica scripta mandantes quatenus hoc per totam Angliam facias publicari Dat Laterani xij kalendas Martii pontificatus nostri anno quinto