Charter Document - 07010569

Charter Document - 07010569


Charter Number: 07010569
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f179r)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus et Anglie primas salutem in Domino Noverit universitas vestra quod T camerarius et Oswaldus monachi Dunelmenses a Priore suo et conventu procuratores constituti in crastino Sancti Hillarii proximo post adventum domini Pand Apostolice sedis legati in Anglia apud Wiltonam coram nobis appellaverunt pro omnibus libertatibus et possessionibus ecclesie sue et suis et pro statu ecclesie sue et suo et suorum ad sedem Apostolicam Et pro tuitione illius appellationis appellaverunt ad dictum dominum legatum et nos Eandem autem appellationem die Sancti Hillarii precedente fecerunt dicti monachi apud Eboracum coram capitulo nostro Similem autem appellationem in crastino Sancti Hillarii interposuit procurator magistri S archidiaconi Dunolmensis pro jure suo in ecclesia de Houeden et pro statu suo Et in hujus rei testimonium presentes literas sigillo nostro signatas eis tradidimus