Charter Document - 07010568
| Charter Number: | 07010568 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1218 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f180r) |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes literas inspecturis Walterus Dei gratia Eboracensis archiepiscopus et Anglie primas salutem eternam in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum essemus dati executores auctoritate Apostolica super debito mille marcarum quas venerabilis frater noster R Dunelmensis episcopus dicebatur debere Johanni Robonis Alcherucio Jacobo de Marco civibus Romanis pro duabus partibus et Bonco pagano de Aldemar Willelmo Gulluc Rainuc Spinelli pro tertia parte idem episcopus super predicto debito requisitus sponte et sine omni difficultate confessus est debitum et de eo sine dilatione satisfecit Senebaldo procuratori et nuntio predictorum mercatorum per manum Prioris Sancti Cuthberti Dunelmensis apud quem dicta pecunia fuit in deposito Quod ad majorem securitatem et perpetuam liberationem ecclesie Dunelmensis literis presentibus sigillo nostro communitis protestamur Actum apud London mense Octobris anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo octavo decimo
