Charter Document - 07010563
Charter Number: | 07010563 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius [] Eboracensi archiepiscopo Non est novum quod angelus Sathane in lucis angelum se transformet et immissiones per malos angelos sepe fiant ac adversus innocentes malignantium simultates et emulationes insurgant Verumtamen dignum est ut emulorum figmenta non prevaleant veritati sed falsitas confusa succumbat et detrahentium labia conticescant Licet autem ad importunitatem et suggestionem quorundam aliquantulum dure contra te quem sincera diligimus in Domino caritate in quibusdam nostris videamur literis processisse non tamen erga personam tuam nostre tepuit caritatis affectus quin potius tuo consulebatur honori si quod absit vera fuissent que de te nobis fuerant intimata Verum cum ex literis carissimi in Christo filii nostri Henrici illustris regis Anglie dilecti filii G tituli Sancti Martini presbyteri cardinalis apostolice sedis legati et Eboracensis Capituli acceperimus te super collatione beneficiorum M quondam prepositi Beverlacensis non fecisse contra statuta Generalis Concilii sicut a tuis emulis nota baris nos eandem collationem sicut facta est canonice approbamus Preterea quia sicut ex literis intelleximus predictorum idem prepositus Beverlacensis qui vivifice crucis signum accepit de suorum beneficiorum proventibus prout nobis suggestum fuerat nihil in morte disposuit quin potius ante suum obitum et priusquam iter peregrinationis arriperet eadem beneficia resignarat ac monasterio de Fontibus Cisterciensis ordinis emisso voto se obtulerat ita quod ad idem monasterium tanquam oblatus ejusdem mortuus est delatus illos quibus sunt beneficia ipsa collata volumus debita et quieta eorum cum suis proventibus possessione gaudere ac dilecto filio magistro militie Templi in Anglia qui a nobis acceperat in mandatis ut eorundem beneficiorum proventus juxta beneplacitum nostrum usque ad triennium pro Terre Sancte subsidio colligeret et servaret scripta nostra dirigimus ut super hoc amplius non procedat Datum Laterani viij idus Novembris pontificatus nostri anno secundo