Charter Document - 07010551

Charter Document - 07010551


Charter Number: 07010551
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1254
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (16 face)

Charter:

Omnibus [] Noveritis quod cum dilecti filii abbas et conventus Sancte Marie Eboracensis dilectum filium dominum Rogerum de Meulent nobis ad ecclesiam de Stokelay que est domini Stephani de Anagnia capellani domini pape per suas literas presentassent ratione indulgentie a domino papa concesse universis ecclesiarum patronis de beneficiis ad eorum patronatum spectantibus que a quibuscunque personis extra regnum oriundis possidentur personis idoneis quibus voluerint secundum quod ad patronos procuret conferendis cum per inquisitionem factam in capitulo Cliveland appareret eandem ecclesiam ad ipsorum abbatis et conventus patronatum pertinere nos ipsum dominum Rogerum in forma dicte indulgentie facta ad eorum presentationem ad ecclesiam admisimus supradictam In cujus rei testimonium [] Dat apud Wellingeford xviij kal Octobre pontificatus nostri anno xxx nono