Charter Document - 07010550
Charter Number: | 07010550 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1253 - 1255 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (16 face) |
Charter:
Walterus Dei gratia [] Priori et conventui de Bridlington [] Sollicitudo continua et vite munditia in quibus jugiter Domino deservitis voluntatis nostre propositum ad hoc excitat et impellit ut a fidelibus collata beneficia pro vobis in Dei laudibus confovendis conservare debeamus pro viribus et augere Vestris igitur postulationibus assensu favoris et gratie annuentes unius marce pensionem annuam quam de ecclesia de Biford retro temporibus pacifice percepistis ut ab ipsius ecclesie rectoribus eandem annuam pensionem percipiatis futuris temporibus inconcusse vobis tenore presentium confirmamus In cujus rei testimonium presens scriptum fecimus sigilli nostri munimine communiri Dat apud Cawud []