Charter Document - 07010537

Charter Document - 07010537


Charter Number: 07010537
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1b (15 face)

Charter:

Universis [] Noveritis quod cum inter abbatem et conventum de Wyteby nostre dioeceseos ex parte una et Petrum de Deyvill clericum rectorem institutum in medietatem ecclesie de Hoton Buscel ex altera exorta esset materia controversiis super eo quod idem abbas et conventus dicentes divisam esse ac fuisse eandem ecclesiam ab antiquo petierunt clericum quem ipsi presentarent ad illam portionem ejusdem ecclesie admitti que vacabat tunc temporis per mortem quondam Magistri Hugonis de Foston qui in eadem ecclesia tanquam rector dimidiam obtinuerat portionem Dictus vero P[etrum] proposuit ex adverso portionem eandem consolidari debere illi portioni quam idem P[etrum] in eadem ecclesia obtinebat presertim quia sicut dicebat non ab antiquo sed de novo in ipsa ecclesia facta fuit earundem divisio portionum et super his inquisitiones varie facte fuissent de nostro mandato ad instantiam partium volentium ut inquiri faceremus super premissis plenius veritatem Tandem frater Robertus de Buketon monachus et magister Johannes de Welles clericus procuratores dictorum abbatis et conventus speciale mandatum habentes ad submittendum dictos abbatem et conventum ordinationi ac voluntati nostre penitus in premissis dictus vero Petrus personaliter non Maii anno gratie MCC quinquagesimo tertio in nostra presentia constituit se nostre ordinationi et voluntati super portione predicta vacante Videlicet dicti procuratores ipsos abbatem et conventum dictus vero Petrus seipsum penitus submiserunt promittentes dicti procuratores pro se abbate et conventu et dictus Petrus pro se quicquid super eadem portione per nos esset provisum vel etiam ordinatum sese fideliter et integre servaturos Nos itaque deliberatione habita pleniore ordinavimus sub hac forma videlicet quod dicti abbas et conventus ad eandem portionem vacantem personam idoneam presentarent qui rector per nos institueretur in eadem ita tamen quod dictus P[etrum] omnes proventus ipsius ecclesie in tota vita sua integre percipiat sed clerico presentando per dictos abbatem et conventum ac per nos instituendo in dicta vacante portione nomine proventuum portionis ipsius xv marcas persolvat integre annuatim ad duos terminos anni videlicet ad festum Sancti Martini in hyeme septem marcas et dimidiam et in festo Pentecostes septem marcas et dimidiam Item quod idem P[etrum] in tota vita sua dum proventus ejusdem ecclesie receperit per competentes ministros ipsi ecclesie sumptibus suis faciet de serviri et omnia onera ordinaria episcopalia videlicet et archidiaconalia et cetera debita et consueta sustinebit sed extraordinaria onera sicut contigerint tam dictus P[etrum] quam etiam presentandus per dictos abbatem et conventum et per nos instituendus clericus secundum quantitatem emolumenti quam unusquisque eorum ab ecclesia ipsa percipiet sustinebit Et si contingat quod dictus P[etrum] presentando et instituendo ut predictum est clerico superstite cesserit vel decesserit vel alio justo modo portionem quam suo nomine obtinet dimiserit idem clericus ex tunc omnes proventus dicte vacantis portionis que fuit quondam dicti H[ugonis] in tota vita sua integre percipiet et [] ejusdem portionis servitium ecclesie suis sumptibus et dicta onera episcopalia et archidiaconalia et cetera consueta et debita sustinebit ad portionem [] ecclesia quocunque modo vacaverit licebit eisdem abbati et conventui personam idoneam cum vacaverit presentare Hec autem omnia taliter ordinavimus ut idem clericus ab eisdem abbate et conventu sicut predictum est presentandus nihil omnino nisi dictas xv marcas annuas in tota vita dicti P[etrum] possit omnino petere vel etiam de ipsa ecclesia vel aliqua portione ejus nisi easdem xv marcas penitus vindicare Et ut premissa omnia robur [] presens scriptum [] Presentibus magistro Rogero canonico Beverl Ricardo de Sar W Luvel canon Ripon Willelmo de Calverle Roberto de Brunarton clericis nostris Datum apud Cawod Nonas Maii pontificatus nostri anno xxxviii Valete