Charter Document - 07010514
Charter Number: | 07010514 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 1b (14 face) |
Charter:
Omnibus [] Cum ex debito pastoralis officii labores appetere teneamur etiam voluntarios ut subditorum et presertim virorum religiosorum paci prospiciamus et tranquillitati dilectorum filiorum nostrorum archidiaconi Richem et virorum religiosorum abbatis et conventus Sancte Agathe ordinis Premonstracensis precibus inclinati donationem quam prefatus J archidiaconus fecit predictis canonicis super manerio de Stanhou sicut in carta sua perspeximus plenius contineri ratam et firmam habentes eam auctoritate pontificali confirmamus Concedimus etiam et confirmamus eisdem canonicis quod licite possint Divina celebrare in capella sua in predicto manerio ad honorem Beati Silvestri constructa ita tamen quod nullum per hoc matrici ecclesie generetur prejudicium Et ut hec nostra concessio et confirmatio robur obtineat firmitatis eam sigilli nostri munimine duximus roborandam Dat apud Cawode vi kal Decembri pontificatus nostri anno xxxvi []